ONYX Aromaticus

ONYX Aromaticus
ONYX Aromaticus
Hebraic. secheleth, Graecis ὄνυξ, Arabibus adphar, Latinis unguis, unum fuit ex quatuor aromatum generibus, e quibus factum sacrum thymiama, Exod. c. 30. v. 34. Quid verô proprie hic onyx fuerit, dubitari videmus. Et reccntiores quidem Interpretes conchylii testam intelligunt, de qua Plin. l. 32. c. 10. Invenio apud quosdam ostracium vocari, quod aliqui onychen vocant, hoc suffitum vulvae poenis mire resistere: Odorem esse castorei, meliusque cum eo ustum proficere. Quam in rem pulra habet Dioscorides l. 2. et Paulus Aegineta. Coeterum de hoc onyche Graeci et Romani altum silent. Neque enim ad rem est, quod profertur ex Propertii l. 3. Eleg. 9. v. 22.
Et crocino nares murreus ungat onyx.
Cum murreus onys non sit unguentum, sed vas ex murra, seu porcellana. ut vocant, onyx ideo dictus, quod ex onyche lapide huiusmodi vascula saepe fierent. At in Arabum scriptis, onychis testae umlta mentio est; inter quos Avicenna ungues odorantos vocat. Verum Hebriaei, qui secheleth unguem explicant, non testem intelligunt aut conchae operculum, sed aliquid in planta, quod laevore et splendore suô unguem referat. Rabbi Selomo in Exodum, Secheleth, radix aromatica laevis et lucida, ut unguis unde est quod linguâ Misnae unguis vocatur. Cui etiam Pomarius assentitur, et Kimchius, et Elias. Aliique: Glossa inprimis Talmudis in Cerithuth, nisi quod pro radice aroma appellant, i. e. plantam aromaticam. hos igitur putat Bochart. bdellium intellexisse, quod a Damocrate et Galeno vocatur βδέλλα ὄνυξ, ut sic scil. distinguatur a sanguisuga, quae est βδέλλα λιμναία. Vide Galenum de Compos. Medic. sec. loc. et Domacratem Malagm. l. 8. et de Antidotis l. 2. nempe bdellium ungui simile est, laevores et splandore: quod de Saracenico seu Arabico bdellio cum dixisset Dioscorides, huic alterum opposuit sordidum et nigrum et crassioris glebae, quod ex India defertur. Sed et Bactirano nidor siccus, multuque candidi ungues, Plin. l. 12. c. 9. Bdellium autem aroma onyche longe odoratius et myrrhae naturâ proximum δάκρυον δένδρου Σαρακηακοῦ, lacrima Saracenicae arboris, Dioscoridi, quod in Arabiae Saracenis seu Scenitis, non procul a Iudaea, fuerit eius proventus. Quod vero quidam Secheleth interpretantur, odoratum sudorem, quem animal Gap desc: Hebrew, quod Oleastro est Zibethi felis, multum hallucinantur. Namque Gap desc: Hebrew inter leonum species, recensetur Iobi c. 4. v. 10. Neque Zibthi, sive animalis, sive odoramenti,quisquam meminit ante Arabes, qui, cum in Africae intiam primi penetraurint, nobis ignotum hoc animal demum aperuerunt, etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c.ult.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”